PRUSSIA

PRUSSIA
PRUSSIA
sive BORUSSIA, regio ampla Germaniae: Poloniae Baudrand. cum titulo Ducatus ac fertilissima. Nomen eius a Bructeris populis derivatum creditur, voce nonnihil corruptâ ac fractâ: Bructeri enim ex Westphalia a Chama vis et Angrivariis eiecti, secedentes in Sarmatiam concessêre, et ad Balthicum mare, domitis aut expulsis Ulmigeris consederunt. Verum de Prussiae nomine aliter sentit Erasmus Stella, ait enim Borussos populos, infelicitate suâ concitos, ad novas sedes capessendas, patriâ egressos in haec loca delapsos esse, terramque vocabulô gentilitiô Borussiam appellâsse, quae usque ad hodiernum diem unius literae suppressione, Prussia vulgo dicitur: rei fidem facit, quod etiamnum populi ad Riphaeos habitantes, eôdem parique sermone, quô hi utuntur. Prussi itque Wigevonum populi sunt, ad Clylipenum sinum in Sarmatia Europaea, ac inter Vandalos numerantur: quorum sedes olim Burgundiones, Varmi, Gothones, Fenni, Aestii, Stagnani, Sargatii, Sudini, Gelidani, Gillones, Charini, Sullones, Subari, Hulmiferique tenuisse feruntur, a quibus etiam hodie pars Prussiae ad Vistulam Culmigera vocitatur. Cromerus, l. 3. hist. Pol. Metel. Munst. Erasmus Stella de Boruss. antiq. Habet, inquit Baudrandus, a Septentrione mare Balticum, ad Occasum Pomeraniam, a Meridie Poloniam inferiorem et Mazoviam, ab Ortu Lithuaniam et Somogitiam. Alias eius partes seu Ducatus fuêre XII. a totidem Ducis Veneduti filiis; Prima nempe et maxime Borealis Sclavonia a Sclavone, ubi civitas Ragneta, ad fluv. Memel; Secunda Nadrovia, ubi postea conditum Georgenburgum, cum ante nullas urbes haberet. Tertia Natangia, in qua Brandeburgum; Quarta Sambia, ab Ortum, Natangiam attingens, aliter dicta Samlandia, Weitlandia et Austrania, in qua Regiomons. Quinta Bartonia, Bartenlandia cum urbe cognomine forte Bartenstein. Sexta Sudavia Sudavua, Lithuaniae adiacens: Septima Galindia, versus Meridiem ubi Ortelesburgum. Octava Varmia, Ermelandia alias, versus Boream, cuius pars ad Episcopatum Varmiensem, pars ad Ducatum Prussiae pertinet. Nona Hockenlandia vel Pogesania, in qua Elbinga, et praecedenti adhaeret. Decima Pomesania, cuius oppid. Mariaeburgum. Undecima Culmia, seu Ducatus Culmensis, ubi Culmia Urbs. Duodecima Michovia seu Michelovia, ubi Strasburgum. Regio haec Principes olim proprios habuit, sed idololatras, usque ad saecul. 13. quibus Equites Ordinis Teutonici bellum intulerunt, diturnum et cruentum. Hi Prussos subiugârunt, qui tamen aliquoties excussô iugô ad Paganismum reversi, tandem, cum se Teutonicis viderent impares, Poloniae Regl se submiserunt, A. C. 1420. Hinc novum bellum, quô tandem Equites victoriâ potiti sunt. Valterus, Magnus Magister Ordinis, Moscos, Prussiam Lithuaniamque ingressos, A. C. 1500. feliciter expulit. Postmodum Prussia Ducalis Principes nacta est ab A. C. 1525. quô, abrogatô Ordine Teutonicô, Albertus Marchio Brandeb. XXXIV. et ultimus Ordinis Magister, Euangelii doctrinam, a Luthero annuntiatam amplexus, se Poloniae Regi subiecit, et factus primus Dux Prussiae, eiusdem clientelari iure, cum posteris suis retinuit possidendam partem illam, quae nunc Ducalis dicitur. Nunc igitur Prussia in duas partes dividitur, scilicet in Prussiam Regiam Sarmatiae ocellum et vectigalium officinam, quae ad Occasum sub Poloniae Rege et Ducalem, quae magis ad Ortum tendit, sub Electore Brandeburgico, qui haud pridem obtinuit ut supremus Prussiae Dominus in posterum esset. Totius Prussiae caput est Gedanum, Dantzick, quae etiam Prussiae
Regiae primaria, uti Regiomons Ducalis. De Urbibus Prussiae vide in voce Borussia. Regio egregia et omnium rerum abundans, silvis fluviisque referta. In huius litoribus succinum colligitur. Adde praedictis, Gaguin. in descr. Sarmatiae. Chytr. in Saxon. David. Chytr. de Russorum relig. de sacrificiis etc. Antequam enim nomen dedissent Christo, tria haec Numina coluisse dicuntur; Peruno, sive Fulmen, cuius honori e quercu ignis servabatur: Patriumpo, cuius in honorem serpens vivus lacte alebatur: et Patelo, cuius symbolum hominis demortui erat caput. Eadem gens tres hos Deos venerata est, Vurschayto, qui Lar erat sive Deus domesticus, ac praeerat iumentis et coeteris quadrupedibus: Sneybrato, cui cura erat avium: et Gurcho, qui cibo potuique praesidebat. Aucotor Guagninus Veronensis in Sarm. Europoea, in Prussiae Descript. ubi et adiungit, praeterea tonitrui, Lunae, stellis, serpentibus bubonibus, et omnibus pene creaturis, divinum hos honorem detulisse. Vide supra Prussi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Prussia — • The Kingdom of Prussia covers 134,616 square miles and includes about 64.8 per cent of the area of the German Empire. Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Prussia     Prussia      …   Catholic encyclopedia

  • PRUSSIA — (Ger. Preussen), former dukedom and kingdom, the nucleus and dominant part of modern united germany (1870). The name came to signify a conglomerate of territories whose core was the electorate of brandenburg , ruled by the Hohenzollern dynast… …   Encyclopedia of Judaism

  • Prussia — steht für Altertumsgesellschaft Prussia, ostpreußischer Geschichtsverein Prussia Sammlung, archäologische Sammlung zur Vor und Frühgeschichte Ostpreußens Prussia Museum, Königsberg (Preußen), vorgeschichtliche Abteilung der Prussia Gesellschaft… …   Deutsch Wikipedia

  • Prussia — (neulat.), so v.w. Preußen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Prussĭa — (neulat.), Preußen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Prussia — Prussĭa, neulat. Name für Preußen …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Prussia — from M.L. Borussi, Prusi, Latinized forms of the native name of the Lithuanian people who lived there before being conquered 12c. and exterminated by German crusaders who replaced them. Perhaps from Slavic *Po Rus (The Land) Near the Rusi… …   Etymology dictionary

  • Prussia — [prush′ə] 1. historical region of N Germany, on the Baltic 2. former kingdom in N Europe (1701 1871) & the dominant state of the German Empire (1871 1919): formally dissolved in 1947 …   English World dictionary

  • Prussia — /prush euh/, n. a former state in N Europe: became a military power in the 18th century and in 1871 led the formation of the German empire; formally abolished as an administrative unit in 1947. German, Preussen. Cf. East Prussia, West Prussia. *… …   Universalium

  • Prussia —    Germany s most important Land, Prussia dominated German poli tics from 1871 until Hitler* seized power. Inclusive of Germany north of Thu ringia,* Bavaria,* Hesse, Württemberg, Baden, and the Land of Saxony* (excepting Mecklenburg, Oldenburg,… …   Historical dictionary of Weimar Republik

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”